Centro Virtual Cervantes
Arte

Refranero multilingüe > Buscador > Ficha Paremia
Refranero multilingüe

Vade ad formicam, o piger, considera vias eius et disce sapientiam

Paremia

Idioma: Latinus

Enunciado: Vade ad formicam, o piger, considera vias eius et disce sapientiam

Traducción literal: Ve hacia la hormiga, vago, contempla sus andanzas y aprende la sabiduría

Fuentes: Jiménez2012 pp. 157-159; MSegura2019 n.º 8072

Sinónimos

Enunciado: Formica magistra (Juvenal, Saturae 6,361; Jiménez2012 pp. 157-159)

Traducción literal: La hormiga como maestra


Enunciado: Parvula magni formica laboris (Horacio, Saturae I 1,33; Jiménez2012 pp. 157-159)

Traducción literal: Una diminuta hormiga de gran trabajo


Contextos

Contexto: «Vade ad formicam, o piger, considera vias eius et disce sapientiam, quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem parata estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat» (Proverbios 6,6-8).

Contexto: «Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas / iratus buccas inflet neque se fore posthac / tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? / Praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens / percurram: quamquam ridentem dicere verum / quid vetat? Ut pueris olim dant crustula blandi / doctores, elementa velint ut discere prima: / sed tamen amoto quaeramus seria ludo: / ille gravem duro terram qui vertit aratro, / perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne / audaces mare qui currunt, hac mente laborem / sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, / aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut / parvola —nam exemplo est— magni formica laboris / ore trahit quodcumque potest atque addit acervo / quem struit, haud ignara ac non incauta futuri» (Horacio, Saturae I 1,20-35).

Contexto: «Multis res angusta domi, sed nulla pudorem / paupertatis habet nec se metitur ad illum / quem dedit haec posuitque modum. Tamen utile quid sit / prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque / formica tandem quidam expavere magistra: / prodiga non sentit pereuntem femina censum» (Juvenal, Saturae 6,357-362).

Centro Virtual Cervantes © Instituto Cervantes, 1997-2026. Reservados todos los derechos. cvc@cervantes.es