Paremia
Idioma: Latinus
Enunciado: Qui autem invenit amicum invenit thesaurum
Traducción literal: Quien encuentra un amigo, encuentra un tesoro
Fuentes: Jiménez2012 pp. 189-191; Tosi n.º 1318; MSegura2019 n.º 1546
Sinónimos
Enunciado: Ubi amici, ibidem sunt opes (Plauto, Truculentus 885; Jiménez2012 pp. 189-191; Tosi n.º 1318)
Traducción literal: Donde hay amigos, hay también riquezas
Enunciado: Nulla est possessio praestantior amico (Jiménez2012 pp. 189-191)
Traducción literal: Ninguna posesión vale más que un amigo
Contextos
Contexto: «Amicus fidelis, protectio fortis; qui autem invenit illum invenit thesaurum» (Eclesiástico 6,14).
Contexto: «Neque est ignobile exemplum Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naves suas Atheniensibus iunxisse. Ea quoque quae vulgo recepta sunt hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt, quale est: 'ubi amici, ibi opes', et 'conscientia mille testes', et apud Ciceronem: 'pares autem, ut est in vetere proverbio, cum paribus maxime congregantur'; neque enim durassent haec in aeternum nisi vera omnibus viderentur» (Quintiliano, Institutiones oratoriae V 11,40-41).
Contexto: «PHRON. Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet. / Verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes. / Propter hunc spes etiamst hodie tantum iri militem; / quem ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero. / Quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est: / ita sunt gloriae meretricum. ASTAPHIVM Aha tace» (Plauto, Truculentus 884-889).