Sinónimos
Enunciado: Qui taurum sustulit, vitulum tollere potest (Cantera2005a n.º 2576; HerreroLlorente n.º 7173; SánchezDoncel n.º 8341)
Traducción literal: Quien ha levantado un toro, puede levantar un carnero
Contextos
Contexto: «"Ita" inquit Quartilla «minor est ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si umquam me meminerim virginem fuisse. nam et infans cum paribus inquinata sum, et subinde procedentibus annis maioribus me pueris applicui, donec ad [hanc] aetatem perveni. hinc etiam puto proverbium natum illud, [ut dicatur] posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit» (Petronio, Satyricon 24,4-7).
Contexto: «Etiam in ipsorum factis esse chrian putant, ut: "Crates, cum indoctum puerum uidisset, paedagogum eius percussit", et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent, sed dicunt χρειῶδες, ut: "Milo, quem uitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat". In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus et tam factorum quam dictorum ratio est» (Quintiliano, Institutiones oratoriae I 9,5-6).