Contextos
Contexto: «Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus victum uter vicisset! Dubito quid faciam. Taceam? Sed silentium videtur confessio. Narrem virtutes meas? Sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest» (Séneca el Viejo, Controversiae X 2,6).
Contexto: «Extremum autem aut taceatur oportet aut concedatur aut negetur. Si negabitur, aut ostendenda similitudo est earum rerum, quae ante concessae sunt, aut alia utendum inductione. si concedetur, concludenda est argumentatio. Si tacebitur, elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imitatur confessionem, pro eo, ac si concessum sit, concludere oportebit argumentationem» (Cicerón, De inventione I 54).