Centro Virtual Cervantes
Arte

Refranero multilingüe > Buscador > Ficha Paremia
Refranero multilingüe

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat

Paremia

Idioma: Latinus

Enunciado: Quam quisque norit artem, in hac se exerceat

Traducción literal: Cada uno practique el arte que conoce

Fuentes: Otto1890 n.º 168; MSegura2019 n.º 476; Tosi n.º 544

Sinónimos

Enunciado: Tractant fabrilia fabri (Horacio, Epistulae II 1,116; Cantera2005a n.º 3053; Garate2004 n.º 3235; Herrero Llorente n.º 8680; SánchezDoncel n.º 10042; MSegura2019 n.º 479)

Traducción literal: Los artesanos se ocupan de la artesanía


Contextos

Contexto: Nauim agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro / non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est / promittunt medici; tractant fabrilia fabri: / scribimus indocti doctique poemata passim. / Hic error tamen et leuis haec insania quantas / uirtutes habeat, sic collige: uatis auarus / non temere est animus; uersus amat, hoc studet unum; / detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet (Horacio, Epistulae II 1,114-121).

Contexto: Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus; quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur. harmonian autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias efficit plures; membrorum vero situs et figura corporis vacans animo quam possit harmoniam efficere, non video. sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat; bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur: quam quisque norit artem, in hac se exerceat (Cicerón, Tusculanae disputationes I 18,41).

Centro Virtual Cervantes © Instituto Cervantes, 1997-2026. Reservados todos los derechos. cvc@cervantes.es