Variantes
Enunciado: Generosioris arboris statim planta cum fructu est (Quintiliano, Institutiones oratoriae VIII 3,76; Tosi n.º 117; MSegura2019 n.º 6753)
Traducción literal: Del árbol más noble sale enseguida una planta con frutos
Enunciado: A fructibus eorum cognoscetis eos (San Mateo 7,16; Cantera2005a n.º 8; Garate2004 n.º 6; Herrero Llorente n.º 25; SánchezDoncel n.º 22; MSegura2019 n.º 6750)
Traducción literal: Por sus frutos los conoceréis
Contextos
Contexto: «Quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est: nam et falsis utuntur, nec illa iis quibus similia uideri uolunt adplicant. Quorum utrumque in his est, quae me iuuene ubique cantari solebant: magnorum fluminum nauigabiles fontes sunt, et generosioris arboris statim planta cum fructu est» (Quintiliano, Institutiones oratoriae VIII 3,76).
Contexto: «Adtendite a falsis prophetis,
qui veniunt ad vos in vestimentis ovium,
intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
A fructibus eorum cognoscetis eos.
Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus, / sic omnis arbor bona fructus bonos facit;
mala autem arbor fructus malos facit.
Non potest arbor bona fructus malos facere
neque arbor mala fructus bonos facere.
Omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur
et in ignem mittitur.
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos» (Evangelium Matthaei 7,15-20).
Contexto: «Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus,
Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei,
qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum,
non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum,
aut facite arborem malam et fructum eius malum.
Siquidem ex fructu arbor agnoscitur» (Evangelium Matthaei 12,31-3).