Sinónimos
Enunciado: Nullum malum quod prorsus omni utilitate careat (Arthaber n.º 740; Cantera2005a n.º 2046; Duarte n.º 2073; Garate2004 n.º 2130)
Traducción literal: No hay ningún mal que carezca completamente de alguna utilidad
Enunciado: Nullus est liber tam malus, ut non aliqua parte prosit (Plinio el Joven, Epistulae III 5,10; Arthaber n.º 697; Cantera2005a n.º 2057; Duarte n.º 2080; HerreroLlorente n.º 5725; SánchezDoncel n.º 6614; Otto1890 n.º 1021)
Traducción literal: No hay libro tan malo que no contenga algo provechoso
Enunciado: Neque in bona segete nullum est spicum nequam, neque in mala non aliquod bonum (Varrón, Saturae Menippeae 125 Ribbek; Otto1890 n.º 1021)
Traducción literal: En una buena cosecha siempre hay alguna mala espiga, y en una mala algo bueno
Contextos
Contexto: «Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset» (Plinio el Joven, Epistulae III 5,10).
Contexto: «Pudendumque rursus omnia animalia, quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem. Sed maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgavere aperta professione, ne malum quidem ullum esse sine aliquo bono. Fas ergo nobis erit, qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum, vel deprehendendi gratia» (Plinio el Viejo, Naturalis Historia XXVII 9).