Contextos
Contexto: SA. Qui potui melius, qui hodie usque os praebui? SY. Age, scis quid loquar? / pecuniam in loco neclegere maxumum interdumst lucrum. SA. Hui!/ SY: Metuisti, si nunc de tuo iure concessisses paululum, / o adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissume, / ne non tibi istuc faeneraret. SA. Ego spem pretio non emo. / SY. Numquam rem facies: abi, inescare nescis homines, Sannio (Terencio, Adelphoe 215-220).
Contexto: Bene ubi quoi scimus consilium accidisse, hominem catum / eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male. / Stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari / petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere. / Certa amittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit / in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim. / Sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor (Plauto, Pseodolus 681-687).