Sinónimos
Enunciado: Ne supra crepidam sutor indicaret (Plinio el Viejo, Naturalis Historia XXXV 36,85)
Traducción literal: Que el zapatero no juzgue más allá de la sandalia
Contextos
Contexto: Sed neque Phlegraeos Iovis Enceladique tumultus / intonet angusto pectore Callimachus, / nec mea conveniunt duro praecordia versu / Caesaris in Phrygios condere nomen avos. /Navita de ventis, de tauris narrat arator, / enumerat miles vulnera, pastor ovis; / nos contra angusto versantes proelia lecto: / qua pote quisque, in ea conterat arte diem. / Laus in amore mori: laus altera, si datur uno / posse frui: fruar o solus amore meo! (Propercio, Elegiae II 1,39-48).
Contexto: Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. Idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se praeferens; feruntque reprehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus fecisset ansas, eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudicaret, quod et ipsum in proverbium abiit (Plinio el Viejo, Naturalis Historia XXXV 36,85).