Contextos
Contexto: Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus / et legis et lectos ore fauente probas / ingenioque meo, uena quod paupere manat, / plaudis et e riuo flumina magna facis. / Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, / uix sibi cum miseros posse placere putes. / Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis, / materiae gracili sufficit ingenium. / Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi, / ausus sum tantae sumere molis opus (Ovidio, Epistulae ex Ponto II 5,19-28).