Sinónimos
Enunciado: Res parta furto, durabit tempore curto (Arthaber n.º 1188; Cantera2005a n.º 2723; Duarte n.º 2845; Garate2004 n.º 2911; HerreroLlorente n.º 7613; SánchezDoncel n.º 8911; Tosi n.º 811; Walther n.º 26738)
Traducción literal: Lo adquirido por hurto, durará poco tiempo
Enunciado: Non habet eventus sordida praeda bonos (Ovidio, Amores I 10,48; Arthaber n.º 1186; Cantera2005a n.º 1964; Garate2004 n.º 2006; HerreroLlorente n.º 5491; SánchezDoncel n.º 6281; Otto1890 n.º 1013)
Traducción literal: No tiene buenos resultados un botín mal adquirido
Enunciado: Male parta mox in perniciem vertere (Tácito, Historiae III 6; Tosi n.º 811)
Traducción literal: Lo mal adquirido se vuelve pronto perjudicial
Enunciado: Res male quasita, saepe recedit ita (Arthaber n.º 1185; Garate2004 n.º 2908; Cantera2005a n.º 2720; HerreroLlorente n.º 7606; SánchezDoncel n.º 8905)
Traducción literal: Lo mal adquirido, a menudo se pierde de la misma manera
Enunciado: Quod male quasitum est, peius abire solet (Arthaber n.º 1185; Cantera2005a n.º 2652)
Traducción literal: Lo que se ha buscado de malas maneras, suele salir peor
Contextos
Contexto: «In eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. Sed, ut est apud poetam nescio quem male parta male dilabuntur. Incredibile ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit» (Cierón, Philippicae II 65).
Contexto: «Mil. Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,
nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.
Et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.
Sync. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,
apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.
Sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit» (Plauto, Poenulus 839-44).
Contexto: «Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
pro male conducto gratia nulla toro.
Omnia conductor solvit; mercede soluta
non manet officio debitor ille tuo.
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
non habet eventus sordida praeda bonos» (Ovidio, Amores I 10,43-8).
Contexto: «Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia res addiderant. Idem secretis apud Neronem sermonibus ferebatur Corbulonis virtutes criminatus; unde infami gratia primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in perniciem vertere» (Tácito, Historiae III 6).
Contexto: «Homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam» (Apuleyo, Apologia 75).