Contextos
Contexto: «Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse; Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Haec sententia accepta est. Triumviros agro dando creat T. Quinctium A. Verginium P. Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere vellent. Fecit statim, ut fit, fastidium copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam alibi accipere» (Tito Livio, Ab Urbe condita III 1).
Contexto: «SI. Quod plerique omnes faciunt adulescentuli, / ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos / alere aut canes ad venandum aut ad philosophos, / horum ille nil egregie praeter cetera / studebat et tamen omnia haec mediocriter. / Gaudebam. SO. Non iniuria; nam id arbitror / adprime in vita esse utile, ut nequid nimis. / SI. Sic vita erat: facile omnis perferre ac pati; / cum quibus erat quomque una is sese dedere, / eorum obsequi studiis, adversus nemini, / numquam praeponens se illis; ita ut facillume / sine invidia laudem invenias et amicos pares» (Terencio, Andria 55-66).
Contexto: «Honestius, inquis, huc se impensae quam in Corinthia pictasque tabulas effuderint. Vitiosum est ubique quod nimium est. Quid habes cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui uoluminum suorum frontes maxime placent titulique?» (Séneca el Joven, De tranquillitate animi 9,6).