Sinónimos
Enunciado: Cor gaudens exhilarat faciem (Proverbios 15.13; Cantera2005a n.º 482; Herrero Llorente n.º 1503; SánchezDoncel n.º 1533).
Traducción literal: Corazón contento alegra la cara
Enunciado: Animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi (Cicerón, De oratore III 59,221; Cantera2005a n.º 186; Herrero Llorente n.º 615; SánchezDoncel n.º 697)
Traducción literal: Toda acción proviene del alma, su imagen es el rostro del alma y los ojos su símbolo
Contextos
Contexto: «Quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses. non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem» (Cicerón, Epistulae ad Atticum XIV 13b 1; alusión).
Contexto: «Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant; animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi: nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere; neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat» (Cicerón, De oratore III 59,221).
Contexto: «Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt» (Cicerón, Orator XVIII 60).
Contexto: Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant; animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi: nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus sunt, tot significationes et commutationes possit efficere; neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat (Cicerón, De oratore III 59,221).