Contextos
Contexto: «TRACHALIO Heus, máne. GRIP. Quid maneam? TRACH. Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico. / GRIP. Mitté modo. TRACH. At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit» (Plauto, Rudens 938-9).
Contexto: «TYND. Di tibi omnis omnia optata offerant, / cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis. / Hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret. / HEG. Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis. / Nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe /
quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? TYND. Voca» (Plauto, Captivi 355-60).
Contexto: «TOX. Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem, / probam et sapientem et sobriam. VIR. Si quid bonis / boni fit, esse id et grave et gratum solet» (Plauto, Persa 673-5).