Sinónimos
Enunciado: Tempus facit aerumnas leves (Séneca el Joven, Thyestes 305; Arthaber n.º 1345; Cantera2005a n.º 3034; Herrero Llorente n.º 8589; SánchezDoncel n.º 9954)
Traducción literal: El tiempo vuelve las penas ligeras
Enunciado: Nullus dolor est quem non longinquitas temporis minuat et molliat (Cicerón, Epistulae ad familiares IV 5,6; Arthaber n.º 1345; Cantera2005a n.º 2055; Duarte n.º 2079; Garate2004 n.º 2138; Herrero Llorente n.º 5723; Tosi n.º 1696; SánchezDoncel n.º 6612)
Traducción literal: No hay ningún dolor que el paso del tiempo no disminuya o calme
Enunciado: Nullus dolor longus est qui magnus est (Cantera2005a n.º 2056; Garate2004 n.º 2139; Herrero Llorente n.º 5724; SánchezDoncel n.º 6613)
Traducción literal: Ningún gran dolor es duradero
Enunciado: Tempore lenitum est vulnus meum (San Agustín, Confessionum libri tredecim IV 5; Arthaber n.º 1345; Cantera2005a n.º 3028)
Traducción literal: Mi herida se ha calmado con el tiempo
Contextos
Contexto: «ATREVS: Credula est spes improba. / Natis tamen mandata quae patruo ferant / dabimus: relictis exul hospitiis vagus / regno ut miserias mutet atque Argos regat / ex parte dominus. Si nimis durus preces / spernet Thyestes, liberos eius rudes / malisque fessos gravibus et faciles capi / prece commovebunt. Hinc vetus regni furor, / illinc egestas tristis ac durus labor / quamvis rigentem tot malis subigent virum. / SATELLES: Iam tempus illi fecit aerumnas leves. / ATREVS: Erras: malorum sensus accrescit die. / Leve est miserias ferre, perferre est grave» (Séneca el Joven, Thyestes 295-308).
Contexto: «Denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris raecipere et dare consilium, neque imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius, quae aliis praecipere soles, ea tute tibi subiice atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat: hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere» (Cicerón, Epistulae ad familiares IV 5,6).
Contexto: «Et nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. Possumne audire abs te, qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris? An tu, quamvis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram, et tu in te manes, nos autem in experimentis volvimur? Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret» (San Agustín, Confessionum libri tredecim IV 5).