Contextos
Contexto: «Th. Non unus alta sede quaesitor sedens / iudicia trepidis sera sortitur reis. / Aditur illo Gnosius Minos foro, / Rhadamanthus illo, Thetidis hoc audit socer. / Quod quisque fecit, patitur; auctorem scelus / repetit suoque premitur exemplo nocens: / uidi cruentos carcere includi duces / et impotentis terga plebeia manu / scindi tyranni» (Séneca el Joven, Hercules furens 731-739).
Contexto: «Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis efficaciter etiam inperitissimos? Velut his brevissimis vocibus, sed multum habentibus ponderis: ‘Nil nimis. / Avarus animus nullo satiatur lucro. / Ab alio expectes alteri quod feceris» (Séneca el Joven, Epistulae morales ad Lucilium 94,43).
Contexto: «Non illepide Seneca in libris moralis Philosophiae: «Quid ergo est, inquit, quare apud poetas salacissimus Iupiter desierit liberos tollere? Utrum sexagenarius factus est, et illi lex Papia fibulam imposuit? An impetrauit ius trium liberorum? an tandem illi uenit in mentem: "Ab alio expectes, alteri quod feceris, et timet, ne quis sibi faciat, quod ipse Saturno?" At isti, qui deos asserunt, uideant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: Si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus; et si coeunt, et domos habeant necesse est, nec enim carent uirtute ac pudore, ut hoc promiscue aut in propatulo faciant, sicut muta uidemus facere animalia» (Lactancio, Divinarum Institutionum libri VII I 16,10).