Contextos
Contexto: «Faciam, ut potero Laeli. Saepe enim interfui querelis aequalium meorum (pares autem vetere proverbio cum paribus facillime congregantur), quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis a quibus essent coli soliti» (Cicerón, Cato Maior de senectute III 7).
Contexto: «Ea quoque quae uulgo recepta sunt hoc ipso, quod incertum auctorem habent, uelut omnium fiunt, quale est: ‘ubi amici, ibi opes’, et ‘conscientia mille testes’, et apud Ciceronem: ‘pares autem, ut est in uetere prouerbio, cum paribus maxime congregantur’; neque enim durassent haec in aeternum nisi uera omnibus uiderentur» (Quintiliano, Institutiones oratoriae V 11,41).
Contexto: «Vt solent pares facile congregare cum paribus» (Amiano Marcelino, Historiae XXVIII 1,53).