Centro Virtual Cervantes
Arte

Refranero multilingüe > Buscador > Ficha Paremia
Refranero multilingüe

Minima de malis

Paremia

Idioma: Latinus

Enunciado: Minima de malis

Traducción literal: De los males, los menores

Marcador de uso: Muy usado

Fuentes: Otto1890 n.º 1020; Tosi n.º 1640

Variantes

Enunciado: Ex malis, eligere minima (Arthaber n.º 743; Cantera2005a n.º 919; Duarte n.º 839; Herrero Llorente n.º 2512; Sánchez Doncel n.º 2747; MSegura2019 n.º 6093)

Traducción literal: De los males, elegir los menores


Enunciado: De duobus malis minus est semper eligendum (Tomás de Kempis, De imitatione Christi III 12,3; Arthaber n.º 743; Tosi n.º 1640; Duarte n.º 558; Garate2004 n.º 578; Herrero Llorente n.º 1768; Sánchez Doncel n.º 1848; Cantera2005a n.º 593; MSegura2019 n.º 6095)

Traducción literal: De dos males siempre hay que elegir el menor


Contextos

Contexto: «Ita qui in maxima celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos quantum licet et saepe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui quondam peperisset otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi adfert necessitas, non voluntas» (Cicerón, De officiis III 3).

Contexto: «ANT. Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,
virginemne an viduam habere? SOR. Quanta mea sapientiast,
ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum» (Plauto, Stichus 118-20).

Contexto: «Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? num iratum timemus Iovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Juppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur vis fuit religionis, quae tantam utilitatem perverteret. An ne turpiter faceret? Primum minima de malis? Non igitur tantum mali turpitudo ista habebat, quantum ille cruciatus» (Cicerón, De officiis III 102).

Contexto: «At enim ne iratus quidem Juppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus. Certe, si nihil malum esset nisi dolere. Id autem non modo non summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant. Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite quaeso vituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium? Nam quod aiunt minima de malis, id est, ut turpiter potius quam calamitose; an est ullum maius malum turpitudine? Quae si in deformitate corporis habeat aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri?» (Cicerón, De officiis III 105).

Centro Virtual Cervantes © Instituto Cervantes, 1997-2026. Reservados todos los derechos. cvc@cervantes.es