Contextos
Contexto: «Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies quid haec epistula munusculi attulerit: excute illam, et invenies. Non est quod mireris animum meum: adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi ? quidquid bene dictum est ab ullo meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: "si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives"» (Séneca el Joven, Epistulae morales ad Lucilium XVI 7).
Contexto: «Erat Marcellinus facilis animi et liberalis etiam cum de suo fieret; minutas itaque summulas distribuit flentibus servis et illos ultro consolatus est» (Séneca, Epistulae morales ad Lucilium LXXVII 8; alusión).
Contexto: «Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in alieno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso» (Séneca el Joven, De clementia I 20,3).