Sinónimos
Enunciado: Non est beatus, qui se nesciat (Erasmo n.º IV 5,4; Jiménez2012 pp. 113-115)
Traducción literal: No es feliz quien no se conoce a sí mismo
Enunciado: Non tibi notus eris, quamvis speculum specularis (Jiménez2012 pp. 113-115)
Traducción literal: No llegarás a conocerte, aunque te mires en el espejo
Enunciado: Cura, quidquid agis, te bene nosse magis (Jiménez2012 pp. 113-115)
Traducción literal: Procura, hagas lo que hagas, conocerte mejor
Contextos
Contexto: «Decessit filius tuus, id est decucurrit ad hunc finem ad quem quae feliciora partu tuo putas properant. Hoc omnis ista quae in foro litigat, in theatris , in templis precatur turba dispari gradu uadit: et quae diligis, ueneraris et quae despicis unus exaequabit cinis. 3. Hoc uidelicet * * * illa Pythicis oraculis adscripta : nosce te» (Séneca el Joven, Consolatio ad Marciam 11,2-3).
Contexto: «Est illud quidem vel maxumum animo ipso animum videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat. Non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. Cum igitur 'nosce te' dicit, hoc dicit: 'nosce animum tuum.'» (Cicerón, Tusculanae disputationes I 52).
Contexto: «Ita fit ut mater omnium bonarum rerum sapientia, a quoius amore Graeco uerbo philosophia nomen inuenit, qua nihil a dis immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum uitae datum est. Haec enim una nos cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti tanta uis et tanta sententia est, ut ea non homini quoipiam, sed Delphico deo tribueretur» (Cicerón, De legibus I 58).