Contextos
Contexto: «Hem oblita es nuptiarum tuique mutui cupitoris, puella virgo, et illi nescio cui recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc advenam cruentumque percussorem praeponis? Nec te conscientia stimulat, sed adfectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet? Non rursum recurres ad asinum et rursum exitium mihi parabis? Re vera ludis de alieno corio» (Apuleyo, Asinus aureus sive Metamorphoses VII 11).
Contexto: «Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
ut uelles corio ludere, Cerdo, tuo.
Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua» (Marcial, Epigrammata III 16).
Contexto: «Tamen et chamaeleon mutare totus, nec aliud ualet. Nam cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit, inde suffunditur. Hoc soli chamaeleonti datum, quod uulgo dictum est, de corio suo ludere» (Tertuliano, De pallio, 3).