Sinónimos
Enunciado: Per ceram mandavi, quae pudorem non habet (Historia Apollonii regis Tyri 29; Otto1890 n.º 602)
Traducción literal: Te lo he enviado por carta y una carta no puede avergonzarse de nada
Contextos
Contexto: «Bone rex et pater optime, quoniam clementiae tuae indulgentia permittis mihi, dicam: illum uolo coniugem naufragio patrimonio deceptum. Et si miraris, pater, quod tam pudica uirgo tam impudenter scripserim: per ceram mandaui, quae pudorem non habet» (Historia Apollonii regis Tyri 20).
Contexto: «Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus quae nunc expromam absens audacius; epistula enim non erubescit» (Cicerón, Epistulae ad familiares V 12,1).
Contexto: «Erubescant annales, qui bellum ciuile illud talibus uitiis inputauere; nostra aetas fortior fuit» (Plinio el Joven, Naturales Quaestiones XXXIII 145).
Contexto: «Volui te sepius alloqui amoremque meum tibi natum efficere, sed etas mea nimis adhuc uerecunda est que non patitur, quod intra me sentio foras exire. Quam primum incipio loqui, mox rubor adest, timor impedit et mediis uox in faucibus heret, nec cogitata possum effari. Timeo modestiam tuam ne me arguat; uereor astantes ne me derideant; horresco me ipsum ne balbutiens fiam. Hac de re, quod statueram dicere, decreui litteris committere quia epistola non erubescit, non suspirat, non timet quemquam» (Eneas Silvio Piccolomini, Epistulae 122).