Centro Virtual Cervantes
Arte

Refranero multilingüe > Buscador > Ficha Paremia
Refranero multilingüe

Pares cum paribus facillime congregantur

Paremia

Idioma: Latinus

Enunciado: Pares cum paribus facillime congregantur

Traducción literal: Los iguales se juntan muy fácilmente con sus iguales

Fuentes: MSegura2019 n.º 1435

Sinónimos

Enunciado: Balbus balbum rectius intellegit (Erasmo, Adagios 1,9,77; MSegura2019 n.º 1453)

Traducción literal: Un tartamudo entiende mejor a un tartamudo


Contextos

Contexto: Cato: Faciam, ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querellis aequalium meorum —pares autem, vetere proverbio, cum paribus facillime congregantur—quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti (Cicerón, Cato Maior de senectute III 7).

Contexto: Balbus balbum rectius intellegit, id est barbarus barbari orationem. Ita enim natura comparatum est, ut qui balbutit, hoc est parum expedite loquitur, melius intellegat sermonem illius, quis et ipse consimili modo balbutiat, quam qui integre et articulate loquatur. Concinne dicetur in eos, quibus indoctis indocta magis et nota sunt et placent. Divus Hieronymus hoc adagio monachi cujusdam stultitiam tangit, 20 haud scio festiviusne an acrius. Et idcirco, inquit, se eruditum putat, quia Jovinianum solus intelligit. Est quippe proverbium balbum melius balbi verba cognoscere. Haec ille. Porro Joviniani stilum ut portentuosum et vehementer obscurum idem Hieronymus mitis salibus deridet in praefatione librorum, quibus coarguit errores (Erasmo, Adagios I 9,77).

Centro Virtual Cervantes © Instituto Cervantes, 1997-2026. Reservados todos los derechos. cvc@cervantes.es