Variantes
Enunciado: Male parta, male dilabuntur (Cicerón, Philippicae II 27,65; MSegura2019 n.º 9097)
Traducción literal: Lo mal adquirido, mal se derrochará
Sinónimos
Enunciado: Non habet eventus sordida praeda bonos (Ovidio, Amores I 10,48; MSegura2019 n.º 9099)
Traducción literal: No tiene buenos resultados una ganancia vergonzosa.
Enunciado: De male quaesitis vix gaudet tertius haeres (Cantera2005a n.º 599; Duarte n.º 570; Garate2004 n.º 582; Herrero Llorente n.º 1794; SánchezDoncel n.º 1875)
Traducción literal: De lo mal adquirido apenas disfruta el tercer heredero
Contextos
Contexto: SYNC. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis, / apud nos expeculiatos servos fieri suis eris. / Sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit. / MIL. Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, / qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam (Plauto, Poenulus 842-846).
Contexto: Tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor, ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et esse inimicos et futuros scias? At quam insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas, cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! In eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo modo egens, repente dives. Sed, ut est apud poetam nescio quem, Male parta male dilabuntur (Cicerón, Philippicae II 27,65).
Contexto: Omnia conductor solvit; mercede soluta / non manet officio debitor ille tuo. / Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci; / non habet eventus sordida praeda bonos. / Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, / ut premerent sacrae virginis arma caput; / e quibus exierat, traiecit viscera ferro / filius, et poenae causa monile fuit (Ovidio, Amores I 10,45-52).